"... magnus ac beatus esset magister,
qui reddere posset
omnes studentes maiores
quam ipse fuit."

J.G. Fichte,
alumnus portensis 1774-80

Ratio docendi et educandi

In Landesschule Pforta omnis alumnus tribus ex partibus unam eligit, cui praecipue studeat: aut linguas aut artem musicam aut scientias naturales. Quo facto tabulae studiorum usitatae, quae in favorem huius unius partis non reducitur, plus studiorum adicitur et in eis studiis, quae huius partis sunt, plus lectionum habetur. Nam finis educationis permanet in doctrina generali, quae non artior fit ad unam partem praecipuam, sed amplificatur in ea parte, qua ingenio proprio et facultatibus suis quisque alumnus ad plus laboris et res optime gerendas incitatur.

Plenae educationi maxime inest eruditio facultatum socialium, quae "vera in vita" aeque graves sunt ac doctrina firma. Quapropter in Schulpforta unitas docendi et educandi petitur atque cuncti studentes in alumnato vivunt, ubi in usu et consuetudine cottidiana exercentur. Hac in re non educatoribus quibusdam curae sunt, sed – quod est unitatis docendi et educandi – magistris ipsis, qui aut parentes domus in alumnato vivunt aut officiis cottidianis funguntur.

Etiam facultatum socialium est vitam activam agere et sua sponte laborare. Itaque in otio quoque pauciora offeruntur, quae consumi possint. Quod reliquum est, sive exercitare corpora sive fabulas agere sive alias res gerere, alumni ipsi moliuntur.

info@landesschule-pforta.de
++49 - (0)34463 - 35 171
++49 - (0)34463 - 26 839
Google Map

© 2017 Landesschule Pforta