<< plus imaginum >>

Salve

Landesschule Pforta vetus et nobilis et in Germania sita schola est et cui alumnatum internum atque ratio propria sunt, qua alumni in studiis linguarum, arte musica scientiisque naturalibus adiuventur.

A.D. MDXLIIIo pristinum monasterium, quod XL milia passuum Lipsia ab urbe in valli Salae fluminis situm erat, a Mauritio Duce Saxorum in scholam et alumnatum transformatum est. Post bella Napoleonica schola in potestatem Borussicam redacta tantopere effloruit, ut in numero praeclararum Germaniae scholarum haberetur. Sed saeculo XXo orsu occasuque primum regiminis Nationalium Socialistarum, deinde Democraticae Reipublicae Germanicae multa et varia eversa sunt. Nunc schola in potestate Saxoniae Anhaltis est.

Hoc loco ad numerum CCC alumnorum et vivunt et discunt, hodie plures puellae quam pueri, qui undique Germaniae veniunt, qui sunt ab aetate XIV annorum usque ad aetatem XVIII annorum. Qui ad scholam admitti cupiat, non modo in discendo egregius sit et examine probatus, sed etiam animi socialis et paratus ad vivendum in alumnato, ubi multa et nova eum exspectabunt.

Quod olim propositum conditoris scholae fuit, idem nunc Saxoniae Anhaltis est, ut pueris puellisque indole praeditis hac in schola studere liceat ordine quaesitoque neglectis. Quare singulis mensibus non amplius CCCL Euronum in alimenta solvendum est, a pueris e Saxonia Anhalte ortis non amplius CC. Praeterea est institutum proprium, quod Stiftung Schulpforta vocatur et scholam adiuvat.

info@landesschule-pforta.de
++49 - (0)34463 - 35 171
++49 - (0)34463 - 26 839
Google Map

© 2017 Landesschule Pforta