Exorsa ex integro monasterio saeculi XII. Schulpforta non modo schola, sed locus historicus est, qui in via architecturae Romanicae situs quotannis magnum numerum visitatorum allicit. Visitatores non modo claustrum amoenum vel templum, quod ab sole occidenti magnificum aspectu est, vel hortum plenum arborum veterum mirantur, sed etiam bibliothecam veterem et per saecula auctam vel monumenta, quae alumnos pristinos memorant velut Nietzsche, Ranke, Fichte, Klopstock.
MCXXXVII
Monasterium "Sanctae Mariae ad Portam" ab ordine Cisterciensium conditum est.
MDXLIII
Mauritius Dux Saxoniae in monasterio anno MDXLo resoluto scholam condidit. Quae cum esset in potestate principis territorii, Germanice Landesschule vocatur.
MDCCCXV
Bellis Napoleonicis confectis Schulpforta in potestatem Borussicam redacta est.
MCMXXXV
Schola in institutum educationis Nationalium Socialistarum conversa est, quod Germanice Nationalpolitische Erziehungsanstalt (NPEA) appellabatur. Nihilominus cura studiumque linguarum antiquarum permansit.
MCMXLV
NPEA mense Aprili resoluto schola mense Octobri denuo aperta est.
MCMIL
Primae puellae in schola acceptae sunt, cum usque ad id tempus pueri soli accepti essent. Numerus aetatum paulatim ad quattuor et schola tota in classes superiores minuta est.
MCMLIX
Schola conversa est in scholam superiorem socialisticam, quae Germanice "Erweiterte polytechnische Oberschule" (EOS) vocabatur.
MCMLXXXI
Institutae sunt classes, quae praecipue linguis studeant.
MCMLXXXII
Institutae sunt classes, quae praecipue arti musicae studeant.
MCMXC
Schulpforta in pristinam formam, quae "Gymnasium" vocatur, restituta et in potestatem Saxoniae Anhaltis traducta est.
MCMXCII
Classes scientiarum naturalium institutae sunt, ut dispositio scholae perficeretur. Quae ex eo tempore tripartita est et has partes praecipue studendi continet: et linguas et artem musicam et scientias naturales.
© 2024 Landesschule Pforta