Vivere in alumnato

In Pforta cuncti alumni in alumnato vivunt; discipuli externi non sunt. Alumnatum non modo hospitium eorum est, qui procul habitant neque cottidie domum ire possunt, sed omnium vivendi locus bene cognitus et solitus. Itaque hic locus non diu statum extraordinarium habet neque ad extraordinaria facinora incitat. Magistri quoque ad eum locum adligati sunt. Nam alumni non educatoribus separatis curae sunt, sed magistris ipsis, qui praeter lectiones in alumnato in officio sunt.

Huius rei ratio est scholam ab alumnato non dividere, sed et quod alumni scholae et quod vitae discant, unicam rem habere et hanc unitatem docendi et educandi promovere. Hoc loco qui pensa fecit et bene didiscit, neque in crimen ambitionis falsae incidit neque ab aliis fugitur. Qui autem ad hunc tempus solus discere et quasi "certare" solitus est, se ad vitam communem accomodare et paratus esse debet ad condiscipulos accedendas. Vita communis multa commoda praebet: Si quis lassus vel discere nolens fuerit, eum aura discendi densa trahet, atque si quid in discendo obscurum erit, condiscipuli et magistri aderunt et obscura illustrabunt. In otium quoque commoda vitae communis manifesta sunt. Nam quod multis cum sodalibus plus agi potest quam si quis solus est, multa et miranda opera sunt, quae alumni sua sponte ad ludibrium moliuntur.

Cum Schulpforta e monasterio mediaevali exorsa sit, aura quidem vetus et venerabilis aedificiia eius loci circumdat, sed commoditas habitandi restricta est aedificiis, quae annis confecta et renovata sint. Domus, in quibus alumni vivunt, sex sunt. Quarum duae circum claustrum mediaevale sitae sunt, ceterae externa aedificia sunt, quae ante annum MCM. exstructa et interim tota renovata sunt. Pueri puellaeque non semper separatis in domibus, sed separatis in alis saltem vel tabulatis vivunt. At rationis educandi est alumnos variarum aetatum (ab anno XIV. ad XIX.) illis in alis convivere dormientes quidem in cubiculis separatis. Plurima cubicula binos lectos habent, sunt autem cubicula, quae ternos vel etiam quaternos habent. Plurima eorum, quae ultima dicuntur, quotannis alumnis minoribus novarum classium supersunt, cum alumni examinati a schola abierint et ceteri cubicula mutaverint.

Unicuique sex domorum, quibus ab LIII ad LXXXIII alumni insunt, pater vel mater domus praestat, qui aut in domo aut prope eam habitat et imprimis noctu alumnis adest. Accedunt omni in domo seni magistri, qui eo per vices in officio sunt ab hora IV. usque ad horam XI. post meridiem. Hoc in officio omnis magister ab alumnis adiuvatur. Nam ut alumni adducantur, ut pro aliis hominibus agant, multa munera parva sunt, quae alumnis per vicem suscipienda sunt.

Otium quoque quomodo agatur, alumnorum est. Magistri quidem res quasdam offerunt vel cum alumnis Lipsiam vel alia in municipia in theatrum eunt, sed plurimis rebus gerendis alumni ipsi provident. Sunt congregationes varii generis: linguarum, scientiarum naturalium, fabulas agendi, corpora exercendi, acta diurna scribendi multarumque rerum aliarum. Si opus est, conclaviis in schola sitis et gymnasio uti licet. Ad recreandum hortus et silvae adiectae et municipia propinqua nominibus Cusinis (Bad Kösen) et Nuemburgensis (Naumburg) sunt et, cum caelum obscurum sit, bibliotheca et conclavia communia, quibus apparatus televisionis insunt

info@landesschule-pforta.de
++49 - (0)34463 - 35 171
++49 - (0)34463 - 26 839
Google Map

© 2024 Landesschule Pforta